- ETHE
- ETHEinter opera Aristidis Theb. apud Plin. l. 35. c. 10. Is omnium primus antmum pinxit, et sensus omnes expressit, quos vocant Graeci Ethe: item perturbationes ex Graeco ἤθη. De qua voce sic Scalig. Poet. l. 3. c. 1. Η῏θος qualiscunqne affectio est. a qua ἔθος, i. e. mos pendet. est einim Η῏θος iracundia, consuetudo autem irascendi ἔθος, quare neque inanima, neque arbores, tametsi sunt animantes, habent ἦθος, sed πάθος ---- differt autem ἦθος, et πἀθος non solum gradibus ---- ita ut πάθος sit ἦθος vehemens, sed quia ἦθος est principium agendi, πάθος autem patiendi. Itaque qui perturbatur, pathos habet, ut invidus: qui perturbat, ἦθος, ut iracundus etc. Fuit autem Aristidis pictura, oppido capto ad maris morientis e vulnere mammam adrepens infans: intelligiturque sentire mater, et timere, ne emortuo lacte sanguinem infans lambat, Plin ibid. Sic amorem, iram aliosqueve affectus, alii Artifices expressêrunt, operibus aeternitati commendatis, apud eund. Vide quoque infra Penelope, Pictor uti de Vett. Ethica, in voce Gnome. it. Philosophia. Politici versus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.